CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 24
 
1 Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. 

2 Itaque ea, quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; 

3 quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. 

4 Nunc, quod in eadem inopia, egestate, patientia, qua Germani, permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur; 

5 Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur, 

6 paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.

1 
Ac fuit antea tempus, 
   cum Germanos Galli virtute superarent, 
   ultro bella inferrent, 
   propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. 

2 
Itaque ea, 
   quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam, 
      quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, 
      quam illi Orcyniam appellant, 
Volcae Tectosages occupaverunt 
atque ibi consederunt; 

3 
quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet 
summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. 

4 
Nunc, 
   quod in eadem inopia, egestate, patientia, 
      qua Germani, 
   permanent, 
eodem victu et cultu corporis utuntur; 

5 
Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur, 

6 
paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.