CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 23
 
1 Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. 

2 Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; 

3 simul hoc se fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato. 

4 Cum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. 

5 In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. 

6 Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. 

7 Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ei, qui et causam et hominem probant, suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine collaudantur: 

8 qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. 

9 Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.

1 
Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. 

2 
Hoc proprium virtutis existimant, 
   expulsos agris finitimos cedere, 
   neque quemquam prope audere consistere; 

3 
simul hoc se fore tutiores arbitrantur 
   repentinae incursionis timore sublato. 

4 
   Cum bellum civitas aut illatum defendit 
   aut infert, 
magistratus, 
   qui ei bello praesint, 
      ut vitae necisque habeant potestatem, 
deliguntur. 

5 
In pace nullus est communis magistratus, 
sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt 
controversiasque minuunt. 

6 
Latrocinia nullam habent infamiam, 
   quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, 
atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. 

7 
   Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit 
      se ducem fore, 
         qui sequi velint, 
      profiteantur, 
consurgunt ei, 
   qui et causam et hominem probant, 
suumque auxilium pollicentur 
atque ab multitudine collaudantur: 

8 
   qui ex his secuti non sunt, 
in desertorum ac proditorum numero ducuntur, 
omniumque his rerum postea fides derogatur. 

9 
Hospitem violare fas non putant; 
   qui quacumque de causa ad eos venerunt, 
ab iniuria prohibent, 
sanctos habent, 
hisque omnium domus patent 
victusque communicatur.