CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 21
 
1 Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. 

2 Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. 

3 Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student. 

4 Qui diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires nervosque confirmari putant. 

5 Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.

1 
Germani multum ab hac consuetudine differunt. 
Nam neque druides habent, 
   qui rebus divinis praesint, 
neque sacrificiis student. 

2 
Deorum numero eos solos ducunt, 
   quos cernunt 
   et quorum aperte opibus iuvantur, 
Solem et Vulcanum et Lunam, 
reliquos ne fama quidem acceperunt. 

3 
Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: 
ab parvulis labori ac duritiae student. 

4 
   Qui diutissime impuberes permanserunt, 
maximam inter suos ferunt laudem: 
hoc ali staturam, ali vires nervosque confirmari putant. 

5 
Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus; 
cuius rei nulla est occultatio, 
   quod et promiscue in fluminibus perluuntur 
   et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur 
      magna corporis parte nuda.