CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 20
 
1 Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet, 

2 quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est. 

3 Magistratus, quae visa sunt, occultant, quaeque esse ex usu iudicaverunt, multitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur.

1 
   Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, 
habent legibus sanctum, 
   si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, 
      uti ad magistratum deferat 
      neve cum quo alio communicet, 

2 
   quod 
      saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri 
      et ad facinus impelli 
      et de summis rebus consilium capere 
   cognitum est. 

3 
Magistratus, 
   quae visa sunt, 
occultant, 
   quaeque esse ex usu iudicaverunt, 
multitudini produnt. 
De re publica nisi per concilium loqui non conceditur.