CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 19
 
1 Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. 

2 Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. 

3 Viri in uxores sicuti in liberos vitae necisque habent potestatem; et cum pater familiae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. 

4 Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.


Viri, 
   quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, 
tantas ex suis bonis 
   aestimatione facta 
cum dotibus communicant. 


Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur 
fructusque servantur: 
   uter eorum vita superarit, 
ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. 


Viri in uxores sicuti in liberos vitae necisque habent potestatem; 
et 
   cum pater familiae illustriore loco natus decessit, 
eius propinqui conveniunt 
et, 
   de morte si res in suspicionem venit, 
de uxoribus in servilem modum quaestionem habent 
et, 
   si compertum est, 
igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. 


Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; 
omniaque, 
   quae vivis cordi fuisse arbitrantur, 
in ignem inferunt, etiam animalia, 
ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, 
   quos ab eis dilectos esse constabat, 
   iustis funeribus confectis 
una cremabantur.