CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 17
 
1 Deorum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. 

2 De his eandem fere, quam reliquae gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. 

3 Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea, quae bello ceperint, plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt. 

4 Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet; 

5 neque saepe accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.

1 
Deorum maxime Mercurium colunt. 
Huius sunt plurima simulacra: 
hunc omnium inventorem artium ferunt, 
hunc viarum atque itinerum ducem, 
hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. 
Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. 

2 
De his eandem fere, 
   quam reliquae gentes, 
habent opinionem: 
   Apollinem morbos depellere, 
   Minervam operum atque artificiorum initia tradere, 
   Iovem imperium caelestium tenere, 
   Martem bella regere. 

3 
Huic, 
   cum proelio dimicare constituerunt, 
ea, 
   quae bello ceperint, 
plerumque devovent: 
   cum superaverunt, 
animalia capta immolant 
reliquasque res in unum locum conferunt. 

4 
Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet; 

5 
neque saepe accidit, 
   ut 
      neglecta quispiam religione 
   aut capta apud se occultare 
   aut posita tollere auderet, 
gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.