CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 16
 
1 Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, 

2 atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, 

3 quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. 

4 Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines. 

5 Supplicia eorum, qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi, gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.

1 
Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, 

2 
atque ob eam causam, 
   qui sunt adfecti gravioribus morbis 
   quique in proeliis periculisque versantur, 
aut pro victimis homines immolant 
aut se immolaturos vovent 
administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, 

3 
   quod, 
      pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, 
   non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, 
publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. 

4 
Alii immani magnitudine simulacra habent, 
   quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; 
   quibus succensis 
circumventi flamma exanimantur homines. 

5 
Supplicia eorum, 
   qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi, 
gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; 
sed, 
   cum eius generis copia defecit, 
etiam ad innocentium supplicia descendunt.