CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 12
 
1 Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequani. 

2 Hi, cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. 

3 Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. 

4 Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat. 

5 Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant, meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata Sequani principatum dimiserant. 

6 In eorum locum Remi successerant: quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis in clientelam dicabant. 

7 Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam et repente collectam auctoritatem tenebant. 

8 Eo tum statu res erat, ut longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.


   Cum Caesar in Galliam venit, 
alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequani. 


Hi, 
   cum per se minus valerent, 
      quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis 
      magnaeque eorum erant clientelae, 
Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant 
eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. 


   Proeliis vero compluribus factis secundis 
   atque omni nobilitate Aeduorum interfecta 
tantum potentia antecesserant, 
   ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent 
   obsidesque ab eis principum filios acciperent 
   et publice iurare cogerent nihil 
      se contra Sequanos consili inituros 
   et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent 
   Galliaeque totius principatum obtinerent. 


Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat. 


   Adventu Caesaris facta commutatione rerum, 
   obsidibus Aeduis redditis, 
   veteribus clientelis restitutis, 
   novis per Caesarem comparatis, 
      quod hi, 
         qui se ad eorum amicitiam adgregaverant, 
      meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant, 
   reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata 
Sequani principatum dimiserant. 


In eorum locum Remi successerant: 
   quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, 
ei, 
   qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, 
se Remis in clientelam dicabant. 


Hos illi diligenter tuebantur: 
ita et novam et repente collectam auctoritatem tenebant. 


Eo tum statu res erat, 
   ut longe principes haberentur Aedui, 
   secundum locum dignitatis Remi obtinerent.