CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 11
 
1 Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et, quo differant hae nationes inter sese, proponere. 

2 In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, 

3 earumque factionum principes sunt, qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. 

4 Idque eius rei causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxili egeret: suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes divisae sunt duas.

1 
   Quoniam ad hunc locum perventum est, 
non alienum esse videtur 
   de Galliae Germaniaeque moribus et, 
      quo differant hae nationes inter sese, 
   proponere. 

2 
In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, 

3 
earumque factionum principes sunt, 
   qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, 
   quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. 

4 
Idque eius rei causa antiquitus institutum videtur, 
   ne quis ex plebe contra potentiorem auxili egeret: 
suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, 
neque, 
   aliter si faciat, 
ullam inter suos habet auctoritatem. 
Haec eadem ratio est in summa totius Galliae: 
namque omnes civitates in partes divisae sunt duas.