CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 10
 
1 Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior Suebos omnes in unum locum copias cogere atque eis nationibus, quae sub eorum sint imperio, denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant. 

2 His cognitis rebus rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit; Vbiis imperat, ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; 

3 mandat, ut crebros exploratores in Suebos mittant ,quaeque apud eos gerantur, cognoscant. 

4 Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes, posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis, quas coegissent, penitus ad extremos fines se recepisse: 

5 silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.

1 
Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior 
   Suebos omnes in unum locum copias cogere 
   atque eis nationibus, 
      quae sub eorum sint imperio, 
   denuntiare, 
      ut auxilia peditatus equitatusque mittant. 

2 
   His cognitis rebus 
rem frumentariam providet, 
castris idoneum locum deligit; 
Vbiis imperat, 
   ut pecora deducant 
   suaque omnia ex agris in oppida conferant, 
sperans 
   barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; 

3 
mandat, 
   ut crebros exploratores in Suebos mittant, 
      quaeque apud eos gerantur, 
   cognoscant. 

4 
Illi imperata faciunt 
et 
   paucis diebus intermissis 
referunt: 
   Suebos omnes, 
      posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, 
   cum omnibus suis sociorumque copiis, 
      quas coegissent, 
   penitus ad extremos fines se recepisse: 

5 
   silvam esse ibi infinita magnitudine, 
      quae appellatur Bacenis; 
   hanc longe introrsus pertinere 
   et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: 
   ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.