CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 9
 
1 Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de causis Rhenum transire constituit; 

2 quarum una erat, quod auxilia contra se Treveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. 

3 His constitutis rebus paulum supra eum locum, quo ante exercitum traduxerat, facere pontem instituit. 

4 Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. 

5 Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oreretur, reliquas copias equitatumque traducit. 

6 Vbii, qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam: 

7 petunt atque orant, ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur. 

8 Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Vbiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.

1 
Caesar, 
   postquam ex Menapiis in Treveros venit, 
duabus de causis Rhenum transire constituit; 

2 
quarum una erat, 
   quod auxilia contra se Treveris miserant, 
altera, 
   ne ad eos Ambiorix receptum haberet. 

3 
   His constitutis rebus 
paulum supra eum locum, 
   quo ante exercitum traduxerat, 
facere pontem instituit. 

4 
Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. 

5 
   Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, 
      ne quis ab his subito motus oreretur, 
reliquas copias equitatumque traducit. 

6 
Vbii, 
   qui ante obsides dederant 
   atque in deditionem venerant, 
purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, 
   qui doceant 
      neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa 
      neque ab se fidem laesam: 

7 
petunt atque orant, 
   ut sibi parcat, 
   ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; 
   si amplius obsidum vellet, 
dare pollicentur. 

8 
   Cognita Caesar causa 
reperit ab Suebis auxilia missa esse; 
Vbiorum satisfactionem accipit, 
aditus viasque in Suebos perquirit.