CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 5
 
1 Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit. 

2 Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis motus exsistat. 

3 His rebus constitutis, quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua eius consilia animo circumspiciebat. 

4 Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat. 

5 Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat, quam ipsum bello lacesseret, ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur. 

6 Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque legiones ad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. 

7 Illi nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.

1 
   Hac parte Galliae pacata 
totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit. 

2 
Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, 
   ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, 
      quod meruerat, 
   odio civitatis motus exsistat. 

3 
   His rebus constitutis, 
   quod pro explorato habebat 
      Ambiorigem proelio non esse concertaturum, 
reliqua eius consilia animo circumspiciebat. 

4 
Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, 
perpetuis paludibus silvisque muniti, 
   qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant. 
Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; 
item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat. 

5 
Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat, 
   quam ipsum bello lacesseret, 
   ne 
      desperata salute 
   aut se in Menapios abderet 
   aut cum Transrhenanis congredi cogeretur. 

6 
   Hoc inito consilio 
totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit 
duasque legiones ad eum proficisci iubet; 
ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. 

7 
Illi 
   nulla coacta manu 
loci praesidio freti in silvas paludesque confugiunt 
suaque eodem conferunt.