CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 4
 
1 Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius consili fuerat, iubet in oppida multitudinem convenire. Conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos nuntiatur. 

2 Necessario sententia desistunt legatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt: adeunt per Aeduos, quorum antiquitus erat in fide civitas. 

3 Libenter Caesar petentibus Aeduis dat veniam excusationemque accipit, quod aestivum tempus instantis belli, non quaestionis esse arbitrabatur. 

4 Obsidibus imperatis centum hos Aeduis custodiendos tradit. 

5 Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usi deprecatoribus Remis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa. 

6 Peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.

1 
   Cognito eius adventu 
Acco, 
   qui princeps eius consili fuerat, 
iubet in oppida multitudinem convenire. 
Conantibus, 
   priusquam id effici posset, 
adesse Romanos nuntiatur. 

2 
Necessario sententia desistunt 
legatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt: 
adeunt per Aeduos, 
   quorum antiquitus erat in fide civitas. 

3 
Libenter Caesar petentibus Aeduis dat veniam 
excusationemque accipit, 
   quod aestivum tempus instantis belli, non quaestionis esse arbitrabatur. 

4 
   Obsidibus imperatis centum 
hos Aeduis custodiendos tradit. 

5 
Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usi deprecatoribus Remis, 
   quorum erant in clientela: 
eadem ferunt responsa. 

6 
Peragit concilium Caesar 
equitesque imperat civitatibus.