CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 2
 
1 Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treveris imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. 

2 Cum ab proximis impetrare non possent, ulteriores temptant. Inventis nonnullis civitatibus iureiurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt. 

3 Quibus rebus cognitis Caesar, cum undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos ac Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare, a Treveris Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de bello cogitandum putavit.


   Interfecto Indutiomaro, 
      ut docuimus, 
ad eius propinquos a Treveris imperium defertur. 
Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. 


   Cum ab proximis impetrare non possent, 
ulteriores temptant. 
   Inventis nonnullis civitatibus 
iure iurando inter se confirmant 
obsidibusque de pecunia cavent: 
Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt. 


   Quibus rebus cognitis 
Caesar, 
   cum undique bellum parari videret, 
   Nervios, Aduatucos ac Menapios 
      adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis 
   esse in armis, 
   Senones ad imperatum non venire 
   et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare, 
   a Treveris Germanos crebris legationibus sollicitari, 
maturius sibi de bello cogitandum putavit.