CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 58
 
1 Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum, quos arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset. 

2 Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. 

3 Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. 

4 Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat; magna proponit eis, qui occiderint, praemia; summittit cohortes equitibus subsidio. 

5 Comprobat hominis consilium fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur, caputque eius refertur in castra: redeuntes equites, quos possunt, consectantur atque occidunt. 

6 Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum, quae convenerant, copiae discedunt, pauloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.


   Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet, 
   nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum, 
      quos arcessendos curaverat, 
tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit, 
   ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset. 


Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit 
atque ibi magnam partem diei consumit; 
equites tela coniciunt 
et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. 


   Nullo ab nostris dato responso, 
   ubi visum est, 
sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. 


Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; 
praecipit 
atque interdicit, 
      proterritis hostibus 
      atque in fugam coniectis 
   (quod fore, 
      sicut accidit, 
videbat) 
   unum omnes peterent Indutiomarum, 
   neu quis quem prius vulneret, 
      quam illum interfectum viderit, 
   quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat; 
magna proponit eis, 
   qui occiderint, 
praemia; 
summittit cohortes equitibus subsidio. 


Comprobat hominis consilium fortuna, 
et, 
   cum unum omnes peterent, 
in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur, 
caputque eius refertur in castra: 
redeuntes equites, 
   quos possunt, 
consectantur 
atque occidunt. 


   Hac re cognita 
omnes Eburonum et Nerviorum, 
   quae convenerant, 
copiae discedunt, 
pauloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.