1 Labienus, cum et loci natura et manu munitissumis castris sese teneret,
de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem rei bene
gerendae dimitteret, cogitabat.
2 Itaque a Cingetorige atque eius propinquis oratione Indutiomari cognita, quam in concilio habuerat, nuntios mittit ad finitimas civitates equitesque undique evocat: his certum diem conveniendi dicit. 3 Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum coniciebant. 4 Labienus suos intra munitionem continebat timorisque opinionem, quibuscumque poterat rebus, augebat. |
1 Labienus, cum et loci natura et manu munitissumis castris sese teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem rei bene gerendae dimitteret, cogitabat. 2 3 4 |