CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 55
 
1 Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri interfecta multo minorem superesse dicerent partem. 

2 Neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu: non esse amplius fortunam temptaturos. 

3 Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exules damnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit. 

4 Ac tantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat, ut undique ad eum legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque peterent.

1 
Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus intermiserunt, 
   quin trans Rhenum legatos mitterent, 
   civitates sollicitarent, 
   pecunias pollicerentur, 
      magna parte exercitus nostri interfecta 
   multo minorem superesse dicerent partem. 

2 
Neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, 
   ut Rhenum transiret, 
   cum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu: 
   non esse amplius fortunam temptaturos. 

3 
Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exules damnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit. 

4 
Ac tantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat, 
   ut undique ad eum legationes concurrerent, 
   gratiam atque amicitiam publice privatimque peterent.