CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 54
 
1 At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias territando, cum se scire, quae fierent, denuntiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit. 

2 Tamen Senones, quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt. 

3 Tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis. 

4 Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis, tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent gravissime dolebant.


At Caesar 
   principibus cuiusque civitatis ad se evocatis 
alias territando, 
   cum se scire, 
      quae fierent, 
   denuntiaret, 
alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit. 


Tamen Senones, 
   quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, 
Cavarinum, 
   quem Caesar apud eos regem constituerat, 
   cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris 
   cuiusque maiores regnum obtinuerant, 
interficere publico consilio conati, 
   cum ille praesensisset 
   ac profugisset, 
usque ad fines insecuti regno domoque expulerunt 
et 
   missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis 
   cum is omnem ad se senatum venire iussisset, 
dicto audientes non fuerunt. 


Tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli 
tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, 
   ut praeter Aeduos et Remos, 
      quos praecipuo semper honore Caesar habuit, 
      alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, 
      alteros pro recentibus Gallici belli officiis, 
   nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis. 


   Idque adeo 
haud scio 
   mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis, tum maxime, 
      quod ei, 
         qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, 
      tantum se eius opinionis deperdidisse, 
         ut a populo Romano imperia perferrent, 
      gravissime dolebant.