CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 52
 
1 Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. 

2 Institutas turres, testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: 

3 ex his omnibus iudicat rebus, quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae. 

4 Ciceronem pro eius merito legionemque collaudat; centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. 

5 Postero die contione habita rem gestam proponit, milites consolatur et confirmat: 

6 quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet, quod beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior dolor relinquatur.


Longius prosequi veritus, 
   quod silvae paludesque intercedebant 
   neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, 
   omnibus suis incolumibus copiis 
eodem die ad Ciceronem pervenit. 


Institutas turres, testudines munitionesque hostium admiratur; 
   legione producta 
cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: 


ex his omnibus iudicat rebus, 
   quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae. 


Ciceronem pro eius merito legionemque collaudat; 
centuriones singillatim tribunosque militum appellat, 
   quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. 
De casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. 


Postero die 
   contione habita 
rem gestam proponit, 
milites consolatur et confirmat: 


   quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, 
hoc aequiore animo ferendum docet, 
   quod 
      beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo 
   neque hostibus diutina laetatio 
   neque ipsis longior dolor relinquatur.