CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 51
 
1 Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, 

2 seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem: 

3 ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent. 

4 Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnes armis exuit.


Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt 
aciemque iniquo loco constituunt, 
   nostris vero etiam de vallo deductis 
propius accedunt 
et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt 
   praeconibusque circummissis 
pronuntiari iubent, 


      seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, 
   sine periculo licere; 
   post id tempus non fore potestatem: 


ac sic nostros contempserunt, 
   ut 
      obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, 
      quod ea non posse introrumpere videbantur, 
   alii vallum manu scindere, 
   alii fossas complere inciperent. 


Tum Caesar 
   omnibus portis eruptione facta 
   equitatuque emisso 
celeriter hostes in fugam dat, sic
   uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, 
magnumque ex eis numerum occidit 
atque omnes armis exuit.