CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 50
 
1 Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique sese suo loco continent: 

2 Galli, quod ampliores copias, quae nondum convenerant, exspectabant; 

3 Caesar, si forte timoris simulatione hostes in suum locum elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet, 

4 si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. 

5 Caesar consulto equites cedere seque in castra recipere iubet, simul ex omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet.


Eo die 
   parvulis equestribus proeliis ad aquam factis 
utrique sese suo loco continent: 


Galli, 
   quod ampliores copias, 
      quae nondum convenerant, 
   exspectabant; 


Caesar, 
      si forte timoris simulatione hostes in suum locum elicere posset, 
   ut citra vallem pro castris proelio contenderet, 


      si id efficere non posset, 
   ut 
      exploratis itineribus 
   minore cum periculo vallem rivumque transiret. 
Prima luce hostium equitatus ad castra accedit 
proeliumque cum nostris equitibus committit. 


Caesar consulto equites cedere seque in castra recipere iubet, 
simul 
   ex omnibus partibus castra altiore vallo muniri 
   portasque obstrui 
   atque in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris
iubet.