CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 49
 
1 Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt, ad Caesarem omnibus copiis contendunt. Hae erant armata circiter milia LX. 

2 Cicero data facultate Gallum ab eodem Verticone, quem supra demonstravimus, repetit, qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet, iter caute diligenterque faciat: 

3 perscribit in litteris hostes ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem convertisse. 

4 Quibus litteris circiter media nocte Caesar adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum animo confirmat. 

5 Postero die luce prima movet castra et circiter milia passuum quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium conspicatur. 

6 Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat: 

7 consedit et quam aequissimo loco potest castra communit atque haec, etsi erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio, ut in summam contemptionem hostibus veniat. 

8 Interim speculatoribus in omnes partes dimissis explorat, quo commodissime itinere vallem transire possit.


Galli 
   re cognita per exploratores 
obsidionem relinquunt, 
ad Caesarem omnibus copiis contendunt. 
Hae erant armata circiter milia LX. 


Cicero 
   data facultate 
Gallum ab eodem Verticone, 
   quem supra demonstravimus, 
repetit, 
   qui litteras ad Caesarem deferat; 
hunc admonet, 
   iter caute diligenterque faciat: 


perscribit in litteris 
   hostes ab se discessisse 
   omnemque ad eum multitudinem convertisse. 


   Quibus litteris circiter media nocte Caesar adlatis 
suos facit certiores 
eosque ad dimicandum animo confirmat. 


Postero die luce prima movet castra 
et circiter milia passuum quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium conspicatur. 


Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare; 
tum, 
   quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, 
aequo animo remittendum de celeritate existimabat: 


consedit 
et quam aequissimo loco potest castra communit 
atque haec, 
   etsi erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis cum impedimentis, 
tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, 
eo consilio, 
   ut in summam contemptionem hostibus veniat. 


Interim 
   speculatoribus in omnes partes dimissis 
explorat, 
   quo commodissime itinere vallem transire possit.