CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 48
 
1 Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. 

2 Ibi ex captivis cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit. 

3 Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet, uti ad Ciceronem epistolam deferat. 

4 Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur. 

5 Si adire non possit, monet, ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum abiciat. 

6 In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur, ut pristinam virtutem retineat. 

7 Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit. 

8 Haec casu ad turrim adhaesit neque ab nostris biduo animadversa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad Ciceronem defertur. 

9 Ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnes laetitia adficit. 

10 Tum fumi incendiorum procul videbantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.

1 
Caesar 
   consilio eius probato, 
      etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, 
tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat. 
Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. 

2 
Ibi ex captivis cognoscit, 
   quae apud Ciceronem gerantur, 
   quantoque in periculo res sit. 

3 
Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet, 
   uti ad Ciceronem epistolam deferat. 

4 
Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, 
   ne 
      intercepta epistola nostra 
   ab hostibus consilia cognoscantur. 

5 
   Si adire non possit, 
monet, 
   ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum abiciat. 

6 
In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; 
hortatur, 
   ut pristinam virtutem retineat. 

7 
Gallus periculum veritus, 
   ut erat praeceptum, 
tragulam mittit. 

8 
Haec casu ad turrim adhaesit 
   neque ab nostris biduo animadversa 
tertio die a quodam milite conspicitur, 
dempta ad Ciceronem defertur. 

9 
Ille perlectam in conventu militum recitat 
maximaque omnes laetitia adficit. 

10 
Tum fumi incendiorum procul videbantur; 
quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.