CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 43
 
1 Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. 

2 Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt. 

3 Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt. 

4 At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent. 

5 Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant. 

6 Paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallum tertiae cohortis centuriones ex eo, quo stabant, loco recesserunt suosque omnes removerunt, nutu vocibusque hostes, si introire vellent, vocare coeperunt; quorum progredi ausus est nemo. 

7 Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensa est.


Septimo oppugnationis die 
   maximo coorto vento 
ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, 
   quae more Gallico stramentis erant tectae, 
iacere coeperunt. 


Hae celeriter ignem comprehenderunt 
et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt. 


Hostes maximo clamore 
   sicuti parta iam atque explorata victoria 
turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt. 


At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, 
   ut, 
      cum undique flamma torrerentur 
      maximaque telorum multitudine premerentur 
      suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, 
   non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, 
   sed paene ne respiceret quidem quisquam, 
   ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent. 


Hic dies nostris longe gravissimus fuit; 
sed tamen hunc habuit eventum, 
   ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur 
   atque interficeretur, 
   ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant. 


   Paulum quidem intermissa flamma 
   et quodam loco turri adacta et contingente vallum 
tertiae cohortis centuriones ex eo, 
   quo stabant, 
loco recesserunt 
suosque omnes removerunt, 
nutu vocibusque hostes, 
   si introire vellent, 
vocare coeperunt; 
quorum progredi ausus est nemo. 


Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, 
turrisque succensa est.