CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 41
 
1 Tunc duces principesque Nerviorum, qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant, colloqui sese velle dicunt. 

2 Facta potestate eadem, quae Ambiorix cum Titurio egerat, commemorant: omnem esse in armis Galliam; Germanos Rhenum transisse; 

3 Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari. 

4 Addunt etiam de Sabini morte: Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa. 

5 Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: 

6 licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere et, quascumque in partes velint, sine metu proficisci. 

7 Cicero ad haec unum modo respondit: non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem: 

8 si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint, impetraturos.

1 
Tunc duces principesque Nerviorum, 
   qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant, 
colloqui sese velle dicunt. 

2 
   Facta potestate 
eadem, 
   quae Ambiorix cum Titurio egerat, 
commemorant: 
   omnem esse in armis Galliam; 
   Germanos Rhenum transisse; 

3 
   Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari. 

4 
Addunt etiam de Sabini morte: 
Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa. 

5 
Errare eos dicunt, 
   si quidquam ab his praesidi sperent, 
      qui suis rebus diffidant; 
   sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo, 
      ut nihil nisi hiberna recusent 
      atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: 

6 
   licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere 
   et, 
      quascumque in partes velint, 
   sine metu proficisci. 

7 
Cicero ad haec unum modo respondit: 
   non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem: 

8 
      si ab armis discedere velint, 
   se adiutore utantur 
   legatosque ad Caesarem mittant; 
   sperare pro eius iustitia, 
      quae petierint,
   impetraturos.