CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 39
 
1 Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas manus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant nondum ad eum fama de Tituri morte perlata. 

2 Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut nonnulli milites, qui lignationis munitionisque causa in silvas discessissent, repentino equitum adventu interciperentur. 

3 His circumventis magna manu Eburones, Nervii, Aduatuci atque horum omnium socii et clientes legionem oppugnare incipiunt. Nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt. 

4 Aegre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.


Itaque 
   confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, 
      qui omnes sub eorum imperio sunt, 
quam maximas manus possunt cogunt 
et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant 
   nondum ad eum fama de Tituri morte perlata. 


Huic quoque accidit, 
   quod fuit necesse, 
      ut nonnulli milites, 
         qui lignationis munitionisque causa in silvas discessissent, 
      repentino equitum adventu interciperentur. 


   His circumventis 
magna manu Eburones, Nervii, Aduatuci atque horum omnium socii et clientes legionem oppugnare incipiunt. 
Nostri celeriter ad arma concurrunt, 
vallum conscendunt. 


Aegre is dies sustentatur, 
   quod omnem spem hostes in celeritate ponebant 
   atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.