CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 38
 
1 Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; 

2 neque noctem neque diem intermittit peditatumque subsequi iubet. 

3 Re demonstrata Aduatucisque concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis, quas acceperint, iniuriis occasionem dimittant: 

4 interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat; nihil esse negoti subito oppressam legionem, quae cum Cicerone hiemet, interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.

1 
Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, 
   qui erant eius regno finitimi, 
proficiscitur; 

2 
neque noctem neque diem intermittit 
peditatumque subsequi iubet. 

3 
   Re demonstrata 
   Aduatucisque concitatis 
postero die in Nervios pervenit 
hortaturque, 
   ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis, 
      quas acceperint, 
   iniuriis occasionem dimittant: 

4 
   interfectos esse legatos duos 
   magnamque partem exercitus interisse 
demonstrat; 
   nihil esse negoti subito oppressam legionem, 
      quae cum Cicerone hiemet, 
   interfici; 
se ad eam rem profitetur adiutorem. 
Facile hac oratione Nerviis persuadet.