CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 37
 
1 Sabinus, quos in praesentia tribunos militum circum se habebat, et primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque, ut idem faciant, imperat. 

2 Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur. 

3 Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant. 

4 Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra recipiunt, unde erant egressi. 

5 Ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. 

6 Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. 

7 Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.

1 
Sabinus, 
   quos in praesentia tribunos militum circum se habebat, 
et primorum ordinum centuriones se sequi iubet 
et, 
   cum propius Ambiorigem accessisset, 
iussus arma abicere imperatum facit 
suisque, 
   ut idem faciant, 
imperat. 

2 
Interim, 
   dum de condicionibus inter se agunt 
   longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, 
paulatim circumventus interficitur. 

3 
Tum vero suo more victoriam conclamant 
atque ululatum tollunt 
   impetuque in nostros facto 
ordines perturbant. 

4 
Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. 
Reliqui se in castra recipiunt, 
   unde erant egressi. 

5 
Ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer, 
   cum magna multitudine hostium premeretur, 
aquilam intra vallum proiecit; 
ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. 

6 
Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; 
noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. 

7 
Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt 
atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.