CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 36
 
1 His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit rogatum, ut sibi militibusque parcat. 

2 Ille appellatus respondit: si velit secum colloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se suam fidem interponere. 

3 Ille cum Cotta saucio communicat, si videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur: sperare ab eo de sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perseverat.

1 
His rebus permotus Quintus Titurius, 
   cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, 
interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit rogatum, 
   ut sibi militibusque parcat. 

2 
Ille appellatus respondit: 
      si velit secum colloqui, 
   licere; 
   sperare 
      a multitudine impetrari posse, 
         quod ad militum salutem pertineat; 
   ipsi vero nihil nocitum iri, 
   inque eam rem se suam fidem interponere. 

3 
Ille cum Cotta saucio communicat, 
   si videatur, 
   pugna ut excedant 
   et cum Ambiorige una colloquantur: 
   sperare ab eo de sua ac militum salute impetrari posse. 
Cotta se ad armatum hostem iturum negat 
atque in eo perseverat.