CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 35
 
1 Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant. 

2 Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi. 

3 Rursus cum in eum locum, unde erant egressi, reverti coeperant et ab eis, qui cesserant, et ab eis, qui proximi steterant, circumveniebantur; 

4 sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. 

5 Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil, quod ipsis esset indignum, committebant. 

6 Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; 

7 Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur; 

8 Lucius Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.

1 
   Quo praecepto ab eis diligentissime observato, 
   cum quaepiam cohors ex orbe excesserat 
   atque impetum fecerat, 
hostes velocissime refugiebant. 

2 
Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi. 

3 
Rursus cum in eum locum, 
   unde erant egressi, 
reverti coeperant 
et ab eis, 
   qui cesserant, 
et ab eis, 
   qui proximi steterant, 
circumveniebantur; 

4 
   sin autem locum tenere vellent, 
nec virtuti locus relinquebatur, 
neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. 

5 
Tamen tot incommodis conflictati, 
   multis vulneribus acceptis 
resistebant 
et 
   magna parte diei consumpta, 
   cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, 
nihil, 
   quod ipsis esset indignum, 
committebant. 

6 
Tum Tito Balventio, 
   qui superiore anno primum pilum duxerat, 
viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; 

7 
Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, 
   dum circumvento filio subvenit, 
interficitur; 

8 
Lucius Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.