CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 33
 
1 Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur. 

2 At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat. 

3 Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque loco faciendum esset, providere possent, iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. 

4 Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tamen incommode accidit: 

5 nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. 

6 Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur.


Tum demum Titurius, 
   qui nihil ante providisset, 
trepidare et concursare cohortesque disponere, 
haec tamen ipsa timide 
   atque ut eum omnia deficere viderentur; 
quod plerumque eis accidere consuevit, 
   qui in ipso negotio consilium capere coguntur. 


At Cotta, 
   qui cogitasset haec posse in itinere accidere 
   atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, 
nulla in re communi saluti deerat 
et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat. 


   Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, 
      quid quoque loco faciendum esset, 
   providere possent, 
iusserunt pronuntiare, 
   ut impedimenta relinquerent 
   atque in orbem consisterent. 


   Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, 
tamen incommode accidit: 


nam et nostris militibus spem minuit 
et hostes ad pugnam alacriores effecit, 
   quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. 


Praeterea accidit, 
   quod fieri necesse erat, 
   ut vulgo milites ab signis discederent, 
      quae quisque eorum carissima haberet, 
   ab impedimentis petere atque arripere properaret, 
   clamore et fletu omnia complerentur.