CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 31
 
1 Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: 

2 facilem esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res disputatione ad mediam noctem perducitur. 

3 Tandem dat Cotta permotus manus: superat sententia Sabini. Pronuntiatur prima luce ituros. 

4 Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quid secum portare posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur. 

5 Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore militum et vigiliis periculum augeatur. 

6 Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut, quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum, longissimo agmine maximisque impedimentis.

1 
Consurgitur ex consilio; 
comprehendunt utrumque 
et orant, 
   ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: 

2 
   facilem esse rem, 
      seu maneant, 
      seu proficiscantur, 
      si modo unum omnes sentiant ac probent; 
   contra in dissensione nullam se salutem perspicere. 
Res disputatione ad mediam noctem perducitur. 

3 
Tandem dat Cotta permotus manus: 
superat sententia Sabini. 
Pronuntiatur prima luce ituros. 

4 
Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, 
   cum sua quisque miles circumspiceret, 
      quid secum portare posset, 
      quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur. 

5 
Omnia excogitantur, 
   quare nec sine periculo maneatur, 
   et languore militum et vigiliis periculum augeatur. 

6 
Prima luce sic ex castris proficiscuntur, 
   ut, 
      quibus esset persuasum non ab hoste, 
      sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum, 
   longissimo agmine maximisque impedimentis.