CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 29
 
1 Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores manus hostium adiunctis Germanis convenissent aut cum aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse occasionem. 
2 Caesarem arbitrari profectum in Italiam; neque aliter Carnutes interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos. 

3 Sese non hostem auctorem, sed rem spectare: subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; 

4 ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam superiore gloria rei militaris exstincta. 

5 Postremo quis hoc sibi persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse? 

6 Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis consentiret, unam esse in celeritate positam salutem. 

7 Cottae quidem atque eorum, qui dissentirent, consilium quem habere exitum? In quo si non praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset timenda.

1 
Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, 
   cum maiores manus hostium 
      adiunctis Germanis 
   convenissent 
   aut cum aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. 
   Brevem consulendi esse occasionem. 
2 
   Caesarem arbitrari profectum in Italiam; 
   neque aliter Carnutes interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, 
   neque Eburones, 
      si ille adesset, 
   tanta contemptione nostri ad castra venturos. 

3 
   Sese non hostem auctorem, sed rem spectare: 
   subesse Rhenum; 
   magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; 

4 
   ardere Galliam 
      tot contumeliis acceptis 
   sub populi Romani imperium redactam 
      superiore gloria rei militaris exstincta. 

5 
   Postremo quis hoc sibi persuaderet, 
      sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse? 

6 
   Suam sententiam in utramque partem esse tutam: 
      si nihil esset durius, 
   nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; 
      si Gallia omnis cum Germanis consentiret, 
   unam esse in celeritate positam salutem. 

7 
   Cottae quidem atque eorum, 
      qui dissentirent, 
   consilium quem habere exitum? 
   In quo 
      si non praesens periculum, 
   at certe longinqua obsidione fames esset timenda.