CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 26
 
1 Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; 

2 qui, cum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra oppugnatum venerunt. 

3 Cum celeriter nostri arma cepissent vallumque ascendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt. 

4 Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad colloquium prodiret: habere sese, quae de re communi dicere vellent, quibus rebus controversias minui posse sperarent.

1 
Diebus circiter XV, 
   quibus in hiberna ventum est, 
initium repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; 

2 
qui, 
   cum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent 
   frumentumque in hiberna comportavissent, 
Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt 
   subitoque oppressis lignatoribus 
magna manu ad castra oppugnatum venerunt. 

3 
   Cum celeriter nostri arma cepissent 
   vallumque ascendissent 
   atque 
      una ex parte Hispanis equitibus emissis 
   equestri proelio superiores fuissent, 
   desperata re 
hostes suos ab oppugnatione reduxerunt. 

4 
Tum suo more conclamaverunt, 
   uti aliqui ex nostris ad colloquium prodiret: 
   habere sese, 
      quae de re communi dicere vellent, 
      quibus rebus controversias minui posse sperarent.