1 Dum haec in his locis geruntur,
Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus
regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus,
Segovax, nuntios mittit atque eis imperat, uti coactis omnibus copiis
castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent.
2 Ei cum ad castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolumes reduxerunt. 3 Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit. 4 Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et, quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet, constituit; 5 interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubracio neu Trinobantibus noceat. |
1 Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit atque eis imperat, uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent. 2 3 4 5 |