CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 21
 
1 Trinobantibus defensis atque ab omni militum inuria prohibitis Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis sese Caesari dedunt.

2 Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque numerus convenerit.

3 Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt.

4 Eo proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit.

5 Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt.

6 Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.

1
   Trinobantibus defensis atque ab omni militum inuria prohibitis
Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi
   legationibus missis
sese Caesari dedunt.

2
Ab his cognoscit
   non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum,
      quo satis magnus hominum pecorisque numerus convenerit.

3
Oppidum autem Britanni vocant,
   cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt,
      quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt.

4
Eo proficiscitur cum legionibus:
locum reperit egregie natura atque opere munitum;
tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit.

5
Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt
seseque alia ex parte oppidi eiecerunt.

6
Magnus ibi numerus pecoris repertus,
multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.