1 Caesar cognito consilio eorum ad
flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno
omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest.
2 Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. 3 Ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. 4 His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. 5 Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent |
1 Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest. 2 3 4 5 |