CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 16
 
1 Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos esse ad huius generis hostem,

2 equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent.

3 Equestris autem proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat.

4 Accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent atque alios alii deinceps exciperent integrique et recentes defetigatis succederent.

1
Toto hoc in genere pugnae,
   cum sub oculis omnium ac pro castris dimicaretur,
intellectum est
   nostros propter gravitatem armorum,
      quod neque insequi cedentes possent
      neque ab signis discedere auderent,
   minus aptos esse ad huius generis hostem,

2
   equites autem magno cum periculo proelio dimicare,
      propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent
      et,
         cum paulum ab legionibus nostros removissent,
      ex essedis desilirent
      et pedibus dispari proelio contenderent.

3
Equestris autem proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat.

4
Accedebat huc,
   ut numquam conferti, sed rari magnisque intervallis proeliarentur
   stationesque dispositas haberent
   atque alios alii deinceps exciperent
   integrique et recentes defetigatis succederent.