1 His rebus cognitis Caesar legiones
equitatumque revocari atque in itinere resistere iubet, ipse ad naves
revertitur;
2 eadem fere, quae ex nuntiis litterisque cognoverat, coram perspicit, sic, ut amissis circiter XL navibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. 3 Itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet; 4 Labieno scribit, ut, quam plurimas posset, eis legionibus, quae sunt apud eum, naves instituat. 5 Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione coniungi. 6 In his rebus circiter dies X consumit ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis. 7 Subductis navibus
castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante, praesidio navibus
reliquit: 8 Eo cum venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant summa imperi bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius fines a maritimis civitatibus flumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX. 9 Huic superiore tempore
cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; |
1 His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque in itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; 2 3 4 5 6 7 8 9 |