CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 10
 
1 Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem misit, ut eos, qui fugerant, persequerentur.

2 His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent;

3 itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.

1
Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem misit,
   ut eos,
      qui fugerant,
   persequerentur.

2
  
His aliquantum itineris progressis,
      cum iam extremi essent in prospectu,
equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt,
   qui nuntiarent superiore nocte
      maxima coorta tempestate
   prope omnes naves adflictas
   atque in litore eiectas esse,
      quod neque ancorae funesque subsisterent,
      neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent;

3
  
itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.