CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 8
 
1 His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut portus tueretur et rem frumentariam provideret, quaeque in Gallia gererentur, cognosceret consiliumque pro tempore et pro re caperet,

2 ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit, et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit.

3 Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit, ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat.

4 Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt.

5 Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est visus;

6 sed, ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent, multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque, quas sui quisque commodi fecerat, amplius octingentae uno erant visae tempore, a litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.

1
   His rebus gestis,
   Labieno in continente cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto,
      ut portus tueretur
      et rem frumentariam provideret,
         quaeque in Gallia gererentur,
      cognosceret
      consiliumque pro tempore et pro re caperet,

2
ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum,
   quem in continenti reliquerat,
ad solis occasum naves solvit
et leni Africo provectus
   media circiter nocte vento intermisso
cursum non tenuit,
et longius delatus aestu
   orta luce
sub sinistra Britanniam relictam conspexit.

3
Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit,
   ut eam partem insulae caperet,
      qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat.

4
Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda,
   qui vectoriis gravibusque navigiis
      non intermisso remigandi labore
   longarum navium cursum adaequarunt.

5
Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore,
neque in eo loco hostis est visus;

6
sed,
   ut postea Caesar ex captivis cognovit,
   cum magnae manus eo convenissent,
multitudine navium perterritae,
   quae cum annotinis privatisque,
      quas sui quisque commodi fecerat,
   amplius octingentae uno erant visae tempore,
a litore discesserant
ac se in superiora loca abdiderant.