CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 7
 
1 Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Haeduae dignitatis tribuebat, coercendum atque deterrendum, quibuscumque rebus posset, Dumnorigem statuebat;

2 quod longius eius amentiam progredi videbat, prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset.

3 Itaque dies circiter XXV in eo loco commoratus, quod Corus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam, ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret:

4 tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere in naves iubet.

5 At omnium impeditis animis Dumnorix cum equitibus Haeduorum a castris insciente Caesare domum discedere coepit.

6 Qua re nuntiata Caesar intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat;

7 si vim faciat neque pareat, interfici iubet, nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus, qui praesentis imperium neglexisset.

8 Ille enim revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque esse civitatis.

9 Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Haedui ad Caesarem omnes revertuntur.

1
   Qua re cognita
Caesar,
   quod tantum civitati Haeduae dignitatis tribuebat,
coercendum atque deterrendum,
   quibuscumque rebus posset,
Dumnorigem statuebat;

2
   quod longius eius amentiam progredi videbat,
prospiciendum,
   ne quid sibi ac rei publicae nocere posset.

3
Itaque dies circiter XXV in eo loco commoratus,
   quod Corus ventus navigationem impediebat,
      qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit,
dabat operam,
   ut in officio Dumnorigem contineret,
   nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret:

4
tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere naves iubet.

5
At
   omnium impeditis animis
Dumnorix cum equitibus Haeduorum a castris
   insciente Caesare
domum discedere coepit.

6
   Qua re nuntiata
Caesar
   intermissa profectione
   atque omnibus rebus postpositis
magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit
retrahique imperat;

7
  
si vim faciat
   neque pareat,
interfici iubet,
nihil hunc
   se absente
pro sano facturum arbitratus,
   qui praesentis imperium neglexisset.

8
Ille enim revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare coepit,
saepe clamitans liberum se liberaeque esse civitatis.

9
Illi,
   ut erat imperatum,
circumsistunt hominem
atque interficiunt:
at equites Haedui ad Caesarem omnes revertuntur.