CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 5
 
1 His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit.

2 Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem, unde erant profectae, revertisse;
reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit.

3 Eodem equitatus totius Galliae convenit, numero milium quattuor, principesque ex omnibus civitatibus;

4 ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere decreverat, quod, cum ipse abesset, motum Galliae verebatur.

1
   His rebus constitutis
Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit.

2
Ibi cognoscit LX naves,
   quae in Meldis factae erant,
tempestate reiectas cursum tenere non potuisse
atque eodem,
   unde erant profectae,
revertisse;
reliquas paratas ad navigandum
atque omnibus rebus instructas invenit.

3
Eodem equitatus totius Galliae convenit, numero milium quattuor, principesque ex omnibus civitatibus;

4
ex quibus perpaucos,
   quorum in se fidem perspexerat,
relinquere in Gallia,
reliquos obsidum loco secum ducere decreverat,
   quod,
      cum ipse abesset,
   motum Galliae verebatur.