1 His confectis rebus conventibusque
peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum
proficiscitur.
2 Eo cum venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in summa omnium rerum inopia circiter sescentas eius generis, cuius supra demonstravimus, naves et longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo, quin paucis diebus deduci possint. 3 Collaudatis militibus
atque eis, qui negotio praefuerant, quid fieri velit, ostendit atque omnes
ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam
traiectum esse cognoverat, circiter milium passuum XXX transmissum a
continenti: 4 Ipse cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in fines Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur. |
1 His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. 2 3 4 |