CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 5, 1
 
1 L. Domitio Ap. Claudio consulibus discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat, quos legionibus praefecerat, uti, quam plurimas possent, hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent.
Earum modum formamque demonstrat.

2 Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores, quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat;
ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores, quam quibus in reliquis utimur maribus.

3 Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat.

4 Ea, quae sunt usui ad armandas naves, ex Hispania apportari iubet.

5 Ipse conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat.

6 Eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet.

7 Qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt, qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere.

8 Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet;
nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat.

9 Eis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat, qui litem aestiment poenamque constituant.

1
   L. Domitio Ap. Claudio consulibus
discedens ab hibernis Caesar in Italiam,
   ut quotannis facere consuerat,
legatis imperat,
   quos legionibus praefecerat,
   uti,
      quam plurimas possent,
   hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent.
Earum modum formamque demonstrat.

2
Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores,
   quam quibus in nostro mari uti consuevimus,
atque id eo magis,
   quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat;
ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores,
   quam quibus in reliquis utimur maribus.

3
Has omnes actuarias imperat fieri,
   quam ad rem multum humilitas adiuvat.

4
Ea,
   quae sunt usui ad armandas naves,
ex Hispania apportari iubet.

5
Ipse
   conventibus Galliae citerioris peractis
in Illyricum proficiscitur,
   quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat.

6
  
Eo cum venisset,
civitatibus milites imperat
certumque in locum convenire iubet.

7
  
Qua re nuntiata
Pirustae legatos ad eum mittunt,
   qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio,
seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere.

8
   Accepta oratione eorum
Caesar obsides imperat
eosque ad certam diem adduci iubet;
   nisi ita fecerint,
sese bello civitatem persecuturum demonstrat.

9
   Eis ad diem adductis,
      ut imperaverat,
arbitros inter civitates dat,
   qui litem aestiment
   poenamque constituant.