1 Eodem die legati ab hostibus missi ad
Caesarem de pace venerunt.
2 His Caesar numerum obsidum, quem ante imperaverat, duplicavit eosque in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam non existimabat. 3 Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt; 4 sed ex iis onerariae duae eosdem portus, quos reliquae capere non potuerunt, et paulo infra delatae sunt. |
1 Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. 2 3 4 |