CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 34
 
1 Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt.

2 Quo facto ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit.

3 Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris, reliqui discesserunt.

4 Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent.

5 Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et, quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt.

6 His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.

1
Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit:
namque eius adventu hostes constiterunt,
nostri se ex timore receperunt.

2
   Quo facto
ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit
et
   brevi tempore intermisso
in castra legiones reduxit.

3
   Dum haec geruntur,
   nostris omnibus occupatis,
   qui erant in agris,
reliqui discesserunt.

4
Secutae sunt continuos complures dies tempestates,
   quae et nostros in castris continerent
   et hostem a pugna prohiberent.

5
Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt
paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt
et,
   quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur,
      si Romanos castris expulissent,
demonstraverunt.

6
  
His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta
ad castra venerunt.