CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 32
 
1 Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur VII, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii, qui pro portis castrorum in statione erant, Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem, quam consuetudo ferret, in ea parte videri, quam in partem legio iter fecisset.

2 Caesar id, quod erat, suspicatus aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes, quae in statione erant, secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit.

3 Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela conici animadvertit.

4 Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant;

5 tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.

1
   Dum ea geruntur,
   legione ex consuetudine una frumentatum missa,
      quae appellabatur VII,
   neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita,
      cum pars hominum in agris remaneret,
      pars etiam in castra ventitaret,
ii,
   qui pro portis castrorum in statione erant,
Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem,
   quam consuetudo ferret,
in ea parte videri,
   quam in partem legio iter fecisset.

2
Caesar id,
   quod erat,
suspicatus
   aliquid novi a barbaris initum consilii,
cohortes,
   quae in statione erant,
secum in eam partem proficisci,
ex reliquis duas in stationem succedere,
reliquas armari et confestim sese subsequi iussit.

3
   Cum paulo longius a castris processisset,
suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela conici animadvertit.

4
  
Nam quod
      omni ex reliquis partibus demesso frumento
   pars una erat reliqua,
suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant;

5
tum dispersos
   depositis armis
in metendo occupatos subito adorti
   paucis interfectis
reliquos incertis ordinibus perturbaverant,
simul equitatu atque essedis circumdederant.