CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 30
 
1 Quibus rebus cognitis principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior, quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat,

2 optimum factu esse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant.

3 Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.

1
   Quibus rebus cognitis
principes Britanniae,
   qui post proelium ad Caesarem convenerant,
inter se conlocuti,
   cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent
   et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent,
      quae hoc erant etiam angustior,
         quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat,

2
optimum factu esse duxerunt
   rebellione facta
frumento commeatuque nostros prohibere
et rem in hiemem producere,
   quod
      his superatis
      aut reditu interclusis
   neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant.

3
Itaque
   rursus coniuratione facta
paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.