CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 28
 
1 His rebus pace confirmata post diem quartum, quam est in Britanniam ventum, naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt.

2 Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est, ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem, unde erant profectae, referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur;

3 quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.

1
   His rebus pace confirmata
post diem quartum,
   quam est in Britanniam ventum,
naves XVIII,
   de quibus supra demonstratum est,
   quae equites sustulerant,
ex superiore portu leni vento solverunt.

2
   Quae cum adpropinquarent Britanniae
   et ex castris viderentur,
tanta tempestas subito coorta est,
   ut nulla earum cursum tenere posset,
   sed aliae eodem,
      unde erant profectae,
   referrentur,
   aliae ad inferiorem partem insulae,
      quae est propius solis occasum,
   magno suo cum periculo deicerentur;

3
quae tamen
      ancoris iactis
   cum fluctibus complerentur,
necessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.